| 2 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 14 | Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. |
|
| What the dream means. Dn.2.14-23 |
| 15 | Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, |
|
| |
| 16 | Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. |
|
| |
| 17 | Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium, |
|
| |
| 18 | ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. |
|
| |
| 19 | Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, |
|
| |
| 20 | et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. |
|
| |
| 21 | Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. |
|
| |
| 22 | Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. |
|
| |
| 23 | Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. |
|
| |