katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Nebuchadnezzar's dream. Dn.2.1-13

HOME | Notes
2 DANIHELIS PROPHETAE Daniel - Wycliffe Bible(14c) Daniel - Douay Rheims(17c) Reference
1In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. Nebuchadnezzar's dream. Dn.2.1-13
2Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.  
3Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.  
4Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.  
5Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.  
6Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.  
7Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.  
8Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.  
9Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod  
10Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.  
11Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.  
12Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.  
13Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.