katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

God's refining furnace. Eze.22.17-22

HOME | Notes
22 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
17Et factum est verbum Domini ad me, dicens: God's refining furnace. Eze.22.17-22
18Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.  
19Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,  
20congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea: et requiescam, et confla  
21Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.  
22Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.