katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The sword of the LORD. Eze.21.1-17

HOME | Notes
21 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens: The sword of the LORD. Eze.21.1-17
2Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,
et stilla ad sanctuaria,
et propheta contra humum Israël.
 
3Et dices terræ Israël:
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te,
et ejiciam gladium meum de vagina sua,
et occidam in te justum et impium.
 
4Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,
idcirco egredietur gladius meus de vagina sua
ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
 
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus,
eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
 
6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,
et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
 
7Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis?
dices: Pro auditu:
quia venit, et tabescet omne cor,
et dissolventur universæ manus,
et infirmabitur omnis spiritus,
et per cuncta genua fluent aq
 
8Et factus est sermo Domini ad me, dicens:  
9Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus:
 
10ut cædat victimas, exacutus est:
ut splendeat, limatus est:
qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
 
11Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu:
iste exacutus est gladius, et iste limatus est,
ut sit in manu interficientis.
 
12Clama et ulula, fili hominis,
quia hic factus est in populo meo,
hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant:
gladio traditi sunt cum populo meo:
idcirco plaude super femur,
 
13quia probatus est:
et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,
dicit Dominus Deus.
 
14Tu ergo, fili hominis, propheta,
et percute manu ad manum:
et duplicetur gladius,
ac triplicetur gladius interfectorum:
hic est gladius occisionis magnæ,
qui obstupescere eos facit
 
15et corde tabescere,
et multiplicat ruinas.
In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,
et limati ad fulgendum,
amicti ad cædem.
 
16Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,
quocumque faciei tuæ est appetitus.
 
17Quin et ego plaudam manu ad manum,
et implebo indignationem meam:
ego Dominus locutus sum.