| 16 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 23 | Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi ! ait Dominus Deus), |
|
| Jerusalem the prostitute. Eze.16.23-34 |
| 24 | et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. |
|
| |
| 25 | Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas: |
|
| |
| 26 | et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. |
|
| |
| 27 | Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. |
|
| |
| 28 | Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata: |
|
| |
| 29 | et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es. |
|
| |
| 30 | In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis? |
|
| |
| 31 | Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, |
|
| |
| 32 | sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. |
|
| |
| 33 | Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. |
|
| |
| 34 | Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrar |
|
| |