katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Jeremiah's message is sent to Babylon. Jr.51.59-64

HOME | Notes
51 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
59Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ. Jeremiah's message is sent to Babylon. Jr.51.59-64
60Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.  
61Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,  
62dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.  
63Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,  
64et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.