| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 30 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: | The LORD's judgement on Ammon. Jr.49.1-6 | ||
| 2 | Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. | |||
| 3 | Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. | |||
| 4 | Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: | |||
| 5 | Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. |