katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The LORD's message to the Israelites. Jr.44.1-30

HOME | Notes
51 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
22Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc.  
23Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in præceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala hæc, sicut est dieshæc.  
24Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Ægypti.  
25Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vest  
26Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti.  
27Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur.  
28Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiæ Juda, ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.  
29Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum:  
30hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Ægypti in manu inimicorum ejus, et in manu quærentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quærentis animam ejus.  
1Hæc dicit Dominus:
Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,
qui cor suum levaverunt contra me,
quasi ventum pestilentem:
The LORD's message to the Israelites. Jr.44.1-30
2et mittam in Babylonem ventilatores,
et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,
quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
 
3Non tendat qui tendit arcum suum,
et non ascendat loricatus:
nolite parcere juvenibus ejus;
interficite omnem militiam ejus.
 
4Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,
et vulnerati in regionibus ejus.
 
5Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda
a Deo suo, Domino exercituum,
terra autem eorum repleta est delicto
a Sancto Israël.
 
6Fugite de medio Babylonis,
et salvet unusquisque animam suam:
nolite tacere super iniquitatem ejus,
quoniam tempus ultionis est a Domino:
vicissitudinem ipse retribuet ei.
 
7Calix aureus Babylon in manu Domini,
inebrians omnem terram:
de vino ejus biberunt gentes,
et ideo commotæ sunt.
 
8Subito cecidit Babylon, et contrita est.
Ululate super eam:
tollite resinam ad dolorem ejus,
si forte sanetur.
 
9Curavimus Babylonem, et non est sanata:
derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam:
quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,
et elevatum est usque ad nubes.
 
10Protulit Dominus justitias nostras:
venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
 
11Acuite sagittas, implete pharetras:
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum:
et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,
quoniam ultio Domini est,
ultio templi sui.
 
12Super muros Babylonis levate signum,
augete custodiam, levate custodes,
præparate insidias:
quia cogitavit Dominus,
et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
 
13Quæ habitas super aquas multas,
locuples in thesauris:
venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.
 
14Juravit Dominus exercituum per animam suam:
Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,
et super te celeuma cantabitur.
 
15Qui fecit terram in fortitudine sua,
præparavit orbem in sapientia sua,
et prudentia sua extendit cælos.
 
16Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo:
qui levat nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit,
et produxit ventum de thesauris suis.
 
17Stultus factus est omnis homo a scientia;
confusus est omnis conflator in sculptili:
quia mendax est conflatio eorum,
nec est spiritus in eis.
 
18Vana sunt opera, et risu digna:
in tempore visitationis suæ peribunt.
 
19Non sicut hæc, pars Jacob,
quia qui fecit omnia ipse est:
et Israël sceptrum hæreditatis ejus:
Dominus exercituum nomen ejus.
 
20Collidis tu mihi vasa belli:
et ego collidam in te gentes,
et disperdam in te regna:
 
21et collidam in te equum et equitem ejus:
et collidam in te currum et ascensorem ejus:
 
22et collidam in te virum et mulierem:
et collidam in te senem et puerum:
et collidam in te juvenem et virginem:
 
23et collidam in te pastorem et gregem ejus:
et collidam in te agricolam et jugales ejus:
et collidam in te duces et magistratus:
 
24et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,
omne malum suum quod fecerunt in Sion,
in oculis vestris, ait Dominus.
 
25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,
qui corrumpis universam terram:
et extendam manum meam super te,
et evolvam te de petris,
et dabo te in montem combustionis:
 
26et non tollent de te lapidem in angulum,
et lapidem in fundamenta:
sed perditus in æternum eris, ait Dominus.
 
27Levate signum in terra,
clangite buccina in gentibus,
sanctificate super eam gentes,
annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez:
numerate contra eam Taphsar,
adducite equum quasi bruchum aculeatum.
 
28Sanctificate contra eam gentes,
reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,
cunctamque terram potestatis ejus.
 
29Et commovebitur terra et conturbabitur,
quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,
ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
 
30Cessaverunt fortes Babylonis a prælio;
habitaverunt in præsidiis:
devoratum est robur eorum,
et facti sunt quasi mulieres:
incensa sunt tabernacula ejus,
contriti sunt vectes ejus.