| 29 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 36 |
JEREMIAS PROPHETA |
Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) |
Jeremias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 24 | Et ad Semeiam Nehelamiten dices: |
|
| The letter to Shemaiah. Jr.29.24-32 |
| 25 | Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: |
|
| |
| 26 | Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: |
|
| |
| 27 | et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? |
|
| |
| 28 | Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. |
|
| |
| 29 | Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. |
|
| |
| 30 | Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: |
|
| |
| 31 | Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, |
|
| |
| 32 | idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus D |
|
| |
| 24 | Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos. |
|
| The letter to Shemaiah. Jr.29.24-32 |
| 25 | Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos. |
|
| |
| 26 | Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus. |
|
| |
| 27 | Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiæ, dicens: |
|
| |
| 28 | Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda. |
|
| |
| 29 | Et ad Joakim regem Juda dices: Hæc dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum? |
|
| |
| 30 | Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. |
|
| |
| 31 | Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt. |
|
| |
| 32 | Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant. |
|
| |