katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Israel refuses to worship the LORD. Jr.2.20-25

HOME | Notes
2 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
20A sæculo confregisti jugum meum:
rupisti vincula mea,
et dixisti: Non serviam.
In omni enim colle sublimi,
et sub omni ligno frondoso,
tu prosternebaris meretrix.
Israel refuses to worship the LORD. Jr.2.20-25
21Ego autem plantavi te vineam electam,
omne semen verum:
quomodo ergo conversa es mihi in pravum,
vinea aliena?
 
22Si laveris te nitro,
et multiplicaveris tibi herbam borith,
maculata es in iniquitate tua coram me,
dicit Dominus Deus.
 
23Quomodo dicis: Non sum polluta;
post Baalim non ambulavi?
Vide vias tuas in convalle;
scito quid feceris:
cursor levis explicans vias suas.
 
24Onager assuetus in solitudine,
in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui:
nullus avertet eam:
omnes qui quærunt eam non deficient:
in menstruis ejus invenient eam.
 
25Prohibe pedem tuum a nuditate,
et guttur tuum a siti.
Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam:
adamavi quippe alienos,
et post eos ambulabo.