| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 35 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. |
The Way of Holiness. Is.35.1-10 | ||
| 2 | Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. |
|||
| 3 | Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. |
|||
| 4 | Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos. |
|||
| 5 | Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; |
|||
| 6 | tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine; |
|||
| 7 | et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. |
|||
| 8 | Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. |
|||
| 9 | Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint. |
|||
| 10 | Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. |