| 1 |
LIBER CANTICUM CANTICORUM |
Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) |
Canticles - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 2 | fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. |
|
| FIRST SONG. She. Sg.1.2-7 |
| 3 | CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberumtuorumsupervinum. Rectidiliguntte. |
|
| |
| 4 | SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. |
|
| |
| 5 | Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. |
|
| |
| 6 | Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. |
|
| |
| 7 | SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. |
|
| |