| 2 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: |
|
| The rewards of Wisdom. Pr.2.1-22 |
| 2 | ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. |
|
| |
| 3 | Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; |
|
| |
| 4 | si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: |
|
| |
| 5 | tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, |
|
| |
| 6 | quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. |
|
| |
| 7 | Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, |
|
| |
| 8 | servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. |
|
| |
| 9 | Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. |
|
| |
| 10 | Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, |
|
| |
| 11 | consilium custodiet te, et prudentia servabit te: |
|
| |
| 12 | ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; |
|
| |
| 13 | qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; |
|
| |
| 14 | qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; |
|
| |
| 15 | quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. |
|
| |
| 16 | Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, |
|
| |
| 17 | et relinquit ducem pubertatis suæ, |
|
| |
| 18 | et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. |
|
| |
| 19 | Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. |
|
| |
| 20 | Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: |
|
| |
| 21 | qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; |
|
| |
| 22 | impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. |
|
| |