| 1 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 20 | Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: |
|
| Wisdom calls. Pr.1.20-33 |
| 21 | in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: |
|
| |
| 22 | Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? |
|
| |
| 23 | convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. |
|
| |
| 24 | Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: |
|
| |
| 25 | despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. |
|
| |
| 26 | Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. |
|
| |
| 27 | Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angu |
|
| |
| 28 | tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: |
|
| |
| 29 | eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, |
|
| |
| 30 | nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. |
|
| |
| 31 | Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. |
|
| |
| 32 | Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. |
|
| |
| 33 | Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. |
|
| |