| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 140 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. |
An Evening Prayer. Psalm 141(v140) | ||
| 2 | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. |
|||
| 3 | Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. |
|||
| 4 | Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, etnon communicabo cumelectis eorum. |
|||
| 5 | Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: |
|||
| 6 | absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. |
|||
| 7 | Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. |
|||
| 8 | Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. |
|||
| 9 | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. |
|||
| 10 | Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. |