| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 121 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. |
The Lord is on Our Side. Psalm 122(v121) | ||
| 2 | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. |
|||
| 3 | Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. |
|||
| 4 | Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. |
|||
| 5 | Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. |
|||
| 6 | Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. |
|||
| 7 | Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. |
|||
| 8 | Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. |
|||
| 9 | Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. |