| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 118 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 169 | TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. |
Tau. Help. Psalm 119(v118) | ||
| 170 | Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. |
|||
| 171 | Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. |
|||
| 172 | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. |
|||
| 173 | Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. |
|||
| 174 | Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. |
|||
| 175 | Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. |
|||
| 176 | Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. |