| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 108 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | In finem. Psalmus David. | Praise the Lord!. Psalm 109(v108) | ||
| 2 | Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. |
|||
| 3 | Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. |
|||
| 4 | Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. |
|||
| 5 | Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. |
|||
| 6 | Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. |
|||
| 7 | Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. |
|||
| 8 | Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. |
|||
| 9 | Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. |
|||
| 10 | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. |
|||
| 11 | Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. |
|||
| 12 | Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. |
|||
| 13 | Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. |
|||
| 14 | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. |
|||
| 15 | Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: |
|||
| 16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, |
|||
| 17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. |
|||
| 18 | Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, e |
|||
| 19 | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. |
|||
| 20 | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. |
|||
| 21 | Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. |
|||
| 22 | Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. |
|||
| 23 | Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. |
|||
| 24 | Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. |
|||
| 25 | Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. |
|||
| 26 | Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam. |
|||
| 27 | Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. |
|||
| 28 | Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur. |
|||
| 29 | Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. |
|||
| 30 | Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum: |
|||
| 31 | quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |