| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 62 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. | Longing for God. Psalm 63(v62) | ||
| 2 | Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! |
|||
| 3 | In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. |
|||
| 4 | Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. |
|||
| 5 | Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. |
|||
| 6 | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. |
|||
| 7 | Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. |
|||
| 8 | Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. |
|||
| 9 | Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. |
|||
| 10 | Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; |
|||
| 11 | tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. |
|||
| 12 | Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. |