| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 32 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. |
Rejoice in the Lord O ye righteous. Psalm 33(v32) | ||
| 2 | Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. |
|||
| 3 | Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. |
|||
| 4 | Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. |
|||
| 5 | Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. |
|||
| 6 | Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. |
|||
| 7 | Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. |
|||
| 8 | Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. |
|||
| 9 | Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. |
|||
| 10 | Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. |
|||
| 11 | Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. |
|||
| 12 | Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. |
|||
| 13 | De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. |
|||
| 14 | De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: |
|||
| 15 | qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. |
|||
| 16 | Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. |
|||
| 17 | Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. |
|||
| 18 | Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: |
|||
| 19 | ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. |
|||
| 20 | Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. |
|||
| 21 | Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. |
|||
| 22 | Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. |