katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Nicanor's cruel plan. 2Mace.15.1-5

HOME | Notes
15 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. Nicanor's cruel plan. 2Mace.15.1-5
2Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit:  
3ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.  
4Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem:  
5at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.