katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Antiochus V Eupator's treaty with the Jews. 2Mace.13.18-26

HOME | Notes
13 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
18Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat: Antiochus V Eupator's treaty with the Jews. 2Mace.13.18-26 | 1Mace.6.48-63
19et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur.  
20His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.  
21Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.  
22Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit:  
23commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrif  
24Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.  
25Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent.  
26Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit.