13 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
1 | Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, |
|
| Manelaus put to death. (163 BCE) 2Mace.13.1-8 |
2 | et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. |
|
| |
3 | Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. |
|
| |
4 | Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. |
|
| |
5 | Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps. |
|
| |
6 | Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. |
|
| |
7 | Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. |
|
| |
8 | Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. |
|
| |
9 | Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. |
|
| Battle near Modein. 2Mace.13.9-17 |
10 | Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, |
|
| |
11 | quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. |
|
| |
12 | Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. |
|
| |
13 | Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. |
|
| |
14 | Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. |
|
| |
15 | Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: |
|
| |
16 | summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. |
|
| |
17 | Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. |
|
| |
18 | Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat: |
|
| Antiochus V Eupator's treaty with the Jews. 2Mace.13.18-26 | 1Mace.6.48-63 |
19 | et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. |
|
| |
20 | His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. |
|
| |
21 | Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. |
|
| |
22 | Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: |
|
| |
23 | commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrif |
|
| |
24 | Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. |
|
| |
25 | Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent. |
|
| |
26 | Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. |
|
| |