katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Manelaus put to death. (163 BCE) 2Mace.13.1-8

HOME | Notes
13 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, Manelaus put to death. (163 BCE) 2Mace.13.1-8
2et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos.  
3Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.  
4Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.  
5Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps.  
6Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.  
7Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.  
8Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est.