| 12 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 32 | Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ. |
|
| Judas defeats Gorgias. 2Mace.12.32-37 |
| 33 | Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. |
|
| |
| 34 | Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum. |
|
| |
| 35 | Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. |
|
| |
| 36 | At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: |
|
| |
| 37 | incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit. |
|
| |