katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Judas' other victories. 2Mace.12.26-31

HOME | Notes
12 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
26Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. Judas' other victories. 2Mace.12.26-31 | 1Mace.5.45-54
27Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus.  
28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.  
29Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.  
30Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:  
31gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.