| 12 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant. |
|
| Jews of Joppa murdered. 2Mace.12.1-9 |
| 2 | Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. |
|
| |
| 3 | Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Judæos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. |
|
| |
| 4 | Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. |
|
| |
| 5 | Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo, |
|
| |
| 6 | venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. |
|
| |
| 7 | Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. |
|
| |
| 8 | Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Judæis, |
|
| |
| 9 | Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. |
|
| |