| 9 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 18 | Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: |
|
| Antiochus' letter. 2Mace.9.18-29 |
| 19 | Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. |
|
| |
| 20 | Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. |
|
| |
| 21 | Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: |
|
| |
| 22 | non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. |
|
| |
| 23 | Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: |
|
| |
| 24 | ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. |
|
| |
| 25 | Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta su |
|
| |
| 26 | Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. |
|
| |
| 27 | Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. |
|
| |
| 28 | Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. |
|
| |
| 29 | Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit. |
|
| |