katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD punishes & shows mercy. 2Mace.6.12-17

HOME | Notes
6 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
12Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. The LORD punishes & shows mercy. 2Mace.6.12-17
13Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.  
14Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:  
15ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.  
16Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.  
17Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.