katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Visions of battle. 2Mace.5.1-4

HOME | Notes
5 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum. Visions of battle. 2Mace.5.1-4
2Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos:  
3et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.  
4Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.