katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Menelaus brought to trial. 2Mace.4.43-50

HOME | Notes
4 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
43De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. Menelaus brought to trial. 2Mace.4.43-50
44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.  
45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.  
46Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia:  
47et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.  
48Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.  
49Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.  
50Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.