katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The Persian emperor hears about the fire. 2Mace.1.30-36

HOME | Notes
1 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
30Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. The Persian emperor hears about the fire. 2Mace.1.30-36
31Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.  
32Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.  
33Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.  
34Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat:  
35et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis.  
36Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi.