katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

A LETTER TO ARISTOBULUS. Death of king Antiochus. 2Mace.1.10-17

HOME | Notes
1 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
10Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt Judæis, salutem et sanitatem. A LETTER TO ARISTOBULUS. Death of king Antiochus. 2Mace.1.10-17
11De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.  
12Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.  
13Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ.  
14Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.  
15Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,  
16cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.  
17Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.