| 12 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 39 | Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: |
|
| Trypho captures Jonathan. 1Mace.12.39-53 |
| 40 | timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. |
|
| |
| 41 | Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. |
|
| |
| 42 | Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, |
|
| |
| 43 | et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. |
|
| |
| 44 | Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? |
|
| |
| 45 | et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversusabibo: propterea enim veni. |
|
| |
| 46 | Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. |
|
| |
| 47 | Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. |
|
| |
| 48 | Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. |
|
| |
| 49 | Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. |
|
| |
| 50 | At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. |
|
| |
| 51 | Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: |
|
| |
| 52 | illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. |
|
| |
| 53 | Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim: |
|
| |