| 12 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 24 | Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: |
|
| Campaigns of Jonathan & Simon. 1Mace.12.24-38 |
| 25 | et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. |
|
| |
| 26 | Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. |
|
| |
| 27 | Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. |
|
| |
| 28 | Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. |
|
| |
| 29 | Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, |
|
| |
| 30 | et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. |
|
| |
| 31 | Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi: et percussit eos, et accepit spolia eorum. |
|
| |
| 32 | Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. |
|
| |
| 33 | Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam |
|
| |
| 34 | (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. |
|
| |
| 35 | Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa, |
|
| |
| 36 | et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. |
|
| |
| 37 | Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: |
|
| |
| 38 | et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. |
|
| |