katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Jonathan's victory over Apollonius. (147 BCE) 1Mace.10.67-89

HOME | Notes
10 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
67In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. Jonathan's victory over Apollonius. (147 BCE) 1Mace.10.67-89
68Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum.  
69Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem,  
70dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.  
71Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum.  
72Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:  
73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi?  
74Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium:  
75et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat: et oppugnavit eam.  
76Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.  
77Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.  
78Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium.  
79Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.  
80Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.  
81Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.  
82Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.  
83Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.  
84Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.  
85Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.  
86Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.  
87Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.  
88Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.  
89Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.