katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Alexander Epiphanes (Balas) makes Jonathan High Priest. (152 BCE) 1Mace.10.1-21

HOME | Notes
10 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. Alexander Epiphanes (Balas) makes Jonathan High Priest. (152 BCE) 1Mace.10.1-21
2Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium.  
3Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.  
4Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos:  
5recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.  
6Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.  
7Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.  
8Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.  
9Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis:  
10et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem.  
11Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.  
12Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat:  
13et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:  
14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei: erat enim hæc eis ad refugium.  
15Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:  
16et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.  
17Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens:  
18Rex Alexander fratri Jonathæ salutem.  
19Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:  
20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.  
21Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.