| 9 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 32 | Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere. |
|
| The campaigns of Jonathan. 1Mace.9.32-73 |
| 33 | Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. |
|
| |
| 34 | Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. |
|
| |
| 35 | Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. |
|
| |
| 36 | Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. |
|
| |
| 37 | Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. |
|
| |
| 38 | Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. |
|
| |
| 39 | Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. |
|
| |
| 40 | Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: |
|
| |
| 41 | et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. |
|
| |
| 42 | Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. |
|
| |
| 43 | Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. |
|
| |
| 44 | Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: |
|
| |
| 45 | ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. |
|
| |
| 46 | Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. |
|
| |
| 47 | Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: |
|
| |
| 48 | et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. |
|
| |
| 49 | Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem, |
|
| |
| 50 | et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. |
|
| |
| 51 | Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël: |
|
| |
| 52 | et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum: |
|
| |
| 53 | et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam. |
|
| |
| 54 | Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere. |
|
| |
| 55 | In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. |
|
| |
| 56 | Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. |
|
| |
| 57 | Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. |
|
| |
| 58 | Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. |
|
| |
| 59 | Et abierunt, et consilium ei dederunt. |
|
| |
| 60 | Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. |
|
| |
| 61 | Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos: |
|
| |
| 62 | et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. |
|
| |
| 63 | Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Judæa erant, denuntiavit. |
|
| |
| 64 | Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. |
|
| |
| 65 | Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero: |
|
| |
| 66 | et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et cœpit cædere, et crescere in virtutibus. |
|
| |
| 67 | Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, |
|
| |
| 68 | et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis. |
|
| |
| 69 | Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. |
|
| |
| 70 | Et cognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. |
|
| |
| 71 | Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus. |
|
| |
| 72 | Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. |
|
| |
| 73 | Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël. |
|
| |