katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Death of Judas Maccabaeus. 1Mace.9.1-22

HOME | Notes
9 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. Death of Judas Maccabaeus. 1Mace.9.1-22
2Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.  
3In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem:  
4et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.  
5Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo:  
6et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.  
7Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.  
8Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.  
9Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus.  
10Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.  
11Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.  
12Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis:  
13exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.  
14Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde:  
15et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.  
16Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo:  
17et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.  
18Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.  
19Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.  
20Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,  
21et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !  
22Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.