katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Victory over Lysias. 1Mace.4.26-35

HOME | Notes
4 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. Victory over Lysias. 1Mace.4.26-35 | 2Mace.11.1-12
27Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.  
28Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.  
29Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.  
30Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.  
31Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.  
32Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.  
33Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.  
34Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.  
35Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.