katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
HOME | Notes
3 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
55Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.  
56Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.  
57Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.  
58Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:  
59quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.  
60Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.  
1Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte,  
2ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.  
3Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum:  
4adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.  
5Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis.  
6Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant:  
7et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.  
8Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.  
9Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.  
10Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:  
11et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.  
12Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.  
13Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.  
14Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.  
15Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.  
16Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.  
17Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est,  
18et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.  
19Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.  
20Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.  
21Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.  
22Et fugerunt omnes in campum alienigenarum:  
23et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.  
24Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.  
25Et facta est salus magna in Israël in die illa.  
26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. Victory over Lysias. 1Mace.4.26-35 | 2Mace.11.1-12
27Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.