katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
HOME | Notes
3 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
42Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem:  
43et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.  
44Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.  
45Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia etcithara.  
46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.  
47Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua:  
48et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum:  
49et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,  
50et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?  
51et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem:  
52et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos.  
53Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos?  
54Et tubis exclamaverunt voce magna.