katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Antiochus persecutes the Jews. (169 BCE) 1Mace.1.20-64

HOME | Notes
1 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
20Et comprehendit civitates munitas in terra Ægypti, et accepit spolia terræ Ægypti. Antiochus persecutes the Jews. (169 BCE) 1Mace.1.20-64
21Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israël,  
22et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.  
23Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, etmortariola aurea, et velum, et coronas,etornamentumaureum,quodinfacietemplierat:etcomminuitomnia.  
24Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam.  
25Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna.  
26Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum:  
27et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est.  
28Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant:  
29et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem.  
30Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.  
31Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei.  
32Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.  
33Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu:  
34et captivas duxerunt mulieres, et natos et pecora possederunt.  
35Et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem:  
36et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem:  
37et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum.  
38Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israël:  
39et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem.  
40Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.  
41Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.  
42Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.  
43Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam.  
44Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi:  
45et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.  
46Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terræ,  
47et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,  
48et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes:  
49et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël.  
50Et jussit ædificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,  
51et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei:  
52et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.  
53Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.  
54Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.  
55Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram:  
56et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.  
57Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras:  
58et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant:  
59et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:  
60et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.  
61In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.  
62Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.  
63Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi,