katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Hezekiah. Sir.48.17-25

HOME | Notes
48 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
17et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. Hezekiah. Sir.48.17-25
18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata.  
19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.  
20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.  
21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.  
22Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.  
23Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.  
24Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini:  
25nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.