katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Slaves. Sir.33.24-31

HOME | Notes
33 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
24Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam. Slaves. Sir.33.24-31
25Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.  
26Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.  
27Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ.  
28Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet:  
29multam enim malitiam docuit otiositas.  
30In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sinejudicio nihil facias grave.  
31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.