katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Resentment. Sir.27.30-28.7

HOME | Notes
27 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. Resentment. Sir.27.30-28.7
31Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.  
32Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.  
33Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.  
1Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.  
2Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.  
3Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam:  
4in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.  
5Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius?  
6Memento novissimorum, et desine inimicari:  
7tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.