katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

A call to repentance. Sir.17.25-32

HOME | Notes
17 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
25In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. A call to repentance. Sir.17.25-32
26Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio.  
27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.  
28Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se !  
29Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.  
30Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.  
31Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.