17 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
15 | et pars Dei Israël facta est manifesta. |
|
| God is judge. Sir.17.15-24 |
16 | Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. |
|
| |
17 | Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. |
|
| |
18 | Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. |
|
| |
19 | Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. |
|
| |
20 | Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. |
|
| |
21 | Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: |
|
| |
22 | precare ante faciem Domini, et minue offendicula. |
|
| |
23 | Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: |
|
| |
24 | et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. |
|
| |