15 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
11 | Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. |
|
| Free will. Sir.15.11-20 |
12 | Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. |
|
| |
13 | Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. |
|
| |
14 | Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: |
|
| |
15 | adjecit mandata et præcepta sua. |
|
| |
16 | Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. |
|
| |
17 | Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. |
|
| |
18 | Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: |
|
| |
19 | quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. |
|
| |
20 | Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. |
|
| |