katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Wealth. Sir.14.3-19

HOME | Notes
14 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
3Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? Wealth. Sir.14.3-19
4Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.  
5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.  
6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.  
7Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.  
8Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.  
9Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.  
10Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.  
11Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.  
12Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.  
13Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.  
14Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.  
15Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?  
16Da et accipe, et justifica animam tuam.  
17Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.  
18Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.  
19Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.